Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

111.

Figure
Type: drawing

    PHOCAS in eius Imperatoris, & Domini sui, locum succedit, quem nuper imperio & vita priuarat: nec tamẽ ipse ab auaricię vicio temperauít, cùm causam ei auaricia Mauricij prębuisset coniurandi in caput illius: quin longè studiosius corradendę pecuniae incubuit: & omnia ex Persicae seruitutis instituto egit. Hic Romanum Pontificem primarium omnium declarauit sollicitatus à Bonifacio 3. Caetera adeò socors & ignauus, & frequentibus adulteriis infamis, vt cùm Ro. imperium vndique bar bari vastarent, starétque solùm eius nominis vmbra, conspiratum sit in illum ab Heracliona, Heraclio & Prisco, qui captum inertissimum hominem prius interfecere quàm ferre ei suppetias eius milites potuerint, omnémque stirpem impurissimi principis sustulêre. coepit imperare anno mundi 4567. à Christo nato 605. imperátque annis 8. Egna. lib. 2.
    HERACLIVS , qui in Phocam coniurarat, à militibus primùm Imperator pronunciatur: populus dein & Senatus ingenti acclamatione probant: accepto itaque diademate à Sergio Constantinopolitano patriarcha, Persicum bellum parat, legatis antea missis pro induciis impetrandis. Ludibrio habitus à Persis, adeò excanduit vt differre non potuerit: respondebant enim impij hostes non prius se Romanis pacem daturos, quàm Christum abnegasset Imperator. Perside igitur omni, in vltionẽ, igni ferróque vastata, lignum salutiferae crucis recepit. Celebris adhuc est nobis dies festus, argumentum victoriae insignis: Tigris factus est inter vtrosque limes: nouo tandem morbi genere obiit Heraclius, anno imperij 30. Pomp. Laet. Egna. lib. 2. Tunc Mahomethes insanus emersit.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer