Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

109.

Figure
Type: drawing

    MAVRICIVS , Cappadox, Tiberij Constantini gener fuit: à Socero successor declaratur, imperátque ann.mun. 4547. à Christo nato 585. Hic imperium sub initia Persis victis, Scythis afflictis, Longobardis repressis, ac Hunnis è patrio solo in solitudines pulsis, feliciter administrauit. Mox tamen cùm prae auaricia, stipendia aut nulla aut rara daret, coniuratur in eum ab exercitu cui praeerat Phocas imminens Sarmatiae. Tandem cùm frustra Phocae insidias, somnio etiam admonitus praecauet, cúmque miles stipendio fraudatus, seditiosius agit, ab eodem Phoca imperio & vita priuatur Mauricius anno aetatis 66. imperij 20. vxor, liberi, omnísque eius prosapia cum eo sublata est. Turcaicum nomen tunc primùm Asiae auditum. Pomp. Lae. Egna. lib. 2. Hic Mauricius Childeberto Francorum Regi summam argenti misit vt Longobardos Italia exturbaret. Pau. Diac. lib. 8.mirũ est sanè in hoc Imperatore opum cumulandarum cupiditatem eius oculos ita excęcasse, cum praesertim notarius primùm fuisset, deinde miles, postea pręfectus vigilum, deinde Imperatoris gener, postea Augustus. Discant itaque Principes auaritiam nõ tantùm illos dedecere, sed & damno & exitio interim illis esse: (exemplo sint Imperatores Pertinax & Mauricius) contrà verò maximum esse Principis ornamentum liberalitatem.
    CONSTANTINA , Tiberij Imperatoris filia, Mauricij vxor fuit, ex quo liberos suscepit, qui vnà cũ patre & matre cęsi sunt, vti dictum est. Vide autores quos supra.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer