Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

108.

Figure
Type: drawing

    IVSTINVS Iunior, filius filiae Iustiniani Imperatoris, post auum imperat Constantinopoli anno mundi 4529. à Christo nato 567. Hic aemulus Iustini, atque perinde ac filius à Iustiniano in regia semper enutritus, facili admodum ingenio fuit, atque ad promerendam, ex liberalitate, hominum gratiam accommodato. Cum Persis foedus pepigit, tributo, quod Romaniannuum his penderent, sublato. Porrò Narses cùm post Gothicam victoriam Italiae praeesset, accusatur apud Iustinum, malę administrationis: hic per literas se purgat. Sophia Iustini vxor, scripsit ad Narsetem vt ad pensa muliebria rediret, eunuchus enim erat Narses, quare eum oderat. tunc Longobardi, Germanica gens, qui in Pannonia erant, à Narsete indignato vocati, in Italiam irrumpunt, quam ab Alboino Rege ad Desiderium, per 204. annos in principatus diuisam tenuere: responderat vtique Sophiae Narses, se talem texturum telam, quam ipsa discutere & diuellere nequiret: obiit graui pedum dolore Iustinus anno imperij 11. Pomp. Lae. Egna. lib. 2. Longinus, primus Rauennę exar cha fuit anno mundi 4533. à Christo nato 571.
    TIBERIVS Constantinus adoptatus à Iustino, rem per septennium satis feliciter administrat, Persas saepe profligatos, intra suos fines compellit, recepta Mesopotamia. Longobardi rupto foedere vrbem Romam graui obsidione premunt: sed eos iniuria decidentium imbrium depellit: nihil hoc principe fortunatius, si res vt in Oriente, ita in Occidente successisset. vixit summa cum pietatis & liberalitatis opinione. Pomp. Laet. Egna. lib. 2. Diac. lib. 8.
gg 5
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer