Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

107.

Figure
Type: drawing

    CLOTARIVS Francorum Rex septimus, atque huius nominis primus, succedit fratri Childeberto, imperátque Francis anno mundi 4522. à Christo nato 560. Hic tertiam redituum ecclesię partem sibi dari iussit: cui dationi Turonum Archiepiscopus liberè & fortiter se opposuit, vaticinatus regno spoliatum iri Regem, si pauperum bona imminueret aut eriperet. Cranum filium bello subactum, cum vxore, liberis, & vniuer sa familia exurendum curauit. is enim patri non obsecundans, multa Galliae dãna intulerat, primùm à Childeberto patruo instigatus, deinde socero Aquitaniae duce eius causam defendẽte. Conabus Britannus eum excepit, ac tutatus est. Socerum illum Rex ferè perdiderat. Britannum autem paulò ante filij necem interemerat. Rex Cõpendij obiit anno regni quinto. Pau. Emyl. lib. 1. Robertus Gaguinus lib. 2.
    CHEREBERTVS , qui & Aribertus, patri Clotario succedit anno mundi 4527. à Christo nato 565. nam ei, diuisa inter fratres haereditate paterna, Parisij sorte obuenere: Chilperico Suessionum regnum, Guntrano Aurelianensium, Sigiberto Metensium. Fertur Cherebertus paucos annos vixisse, muliere quauis corruptior, scortationi & luxui addictissimus: computan tur tamẽ in chronicis anni nouem administrationis huius Childeberti. Pau. Aemy. lib. 1. Ro. Ga. lib. 2.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer