Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

106.

Figure
Type: drawing

    IVSTINIANVS , Iustini ex sorore nepos, ab auunculo, paulò ante obitum successor instituitur, imperátque anno mũdi 4491. à Christo nato 529. Hic Romani imperijgloriam plurimum ampliauit. Primùm Persas, Belisarij opera, intra suos fines continuit, fudit, fugauit, trans Eufratem abire coëgit: iura im perij toto Oriẽti posuit: Belisarium cum victoria redeuntem, & aureo curru triumphantem Iustinianus magno plausu excepit. Inde eodem duce Romam à Gothorum seruitute asseruit: Africa quoque recuperata, Gelimerem, Vandalorum Regem, catenis vinctum Constantinopolim misit Belisarius: triumphus maior Persico fuit. Narsete duce, occupato aliunde Belisario, tãdem Gothos deleuit Iustinian. Leges, susissimè antea dispersas, opera Triboniani contraxit: Institutionum libros quatuor edidit: Codicem inuulgauit. Maximus sanè princeps, nisi auariciae, & delirij Eutychiani reus fuisset. Serici vsus è Persis ad Graecos hoc tempore transiit, iampridẽ desitus. Moritur morbo, & mente captus, anno aetatis 82. imperij 38. Pom. Lae. Pau. Diaco. lib. 7. & 8. Egna. lib. 2. Eutr. auctus lib. 16. autor est, Iustinianum morte praeuentũ cùm edictum vbique à pietate alienũ transmisisset.
    THEODORA vxor fuit Iustiniani, ex quo matrem Iustinae suscepit Iustinianus. Haec fraudem molita est in Syluerium Papam, quem Belisarius falsis testibus conuictum in exilium misit, vbi etiam mortuus est. consulito Eutropium auctum lib. 16.
gg 4

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer