Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

105.

Figure
Type: drawing

    CLODOVEVS hoc nomine primus, Francorum Rex quintus, Francicae vtique religionis conditor, successit patri Childerico anno mundi 4448. à Christo nato 486. Hic vxorẽ duxit Christianam Clotildem Burgundionem. Syagrius, Egidij Romani filius (eius qui, expulso Childerico, Frãcis praefuerat) à Suessionibus expulsus, Tolosam cõfugit ad Alaricũ Visigothorum Regẽ: à quo proditus, & Clodoueo redditus, securi percutitur. Sic desiere expulsi & caesi in Galliis imperium habere Romani. Deinde Clodoueus Turingiã debellat: à Rheno ad Sequanã regnum ampliat: ad Ligerim vsque fines suos extendit. In bello quod ad Tolbiacũ gessit, periculi magnitudine, idolorúmque dif fidentia, repentè vouit se Christianũ fore: voto facto Germanos hostes vicit, subegit, tributa imposuit: à D. Remigio Remẽsi Epif copo cũ Frãcis omnibus baptizatur. Post haec Gundebaldũ Burgundiae Regẽ regno & patria cedere coëgit: Alaricũ Regẽ cum suis Visigothis fudit. Moenia Engolismę ruinosa in cõspectu Clo douei vrbẽ aggressuri ruunt: illinc Burdegalã vsque hostes insecutus, iterũ vicit. Omnes tum ferè Gallias, & vniuersam Alemaniã Rex sub ditione tenuit: ab Anastasio Imper. dona recepit, Pa tritiatus & Cõsulatus titulũ, & insignia, coronã insuper auream, multis vnionibus distinctã, quã postea Romã D. Petro offerẽdã remisit. rexit an. 30. Hic Lutetię sepultus est in ęde quã D. Petro & Paulo erexerat: hodie Fanũ D. Genouefes vocatur. Aem. li. 1.
    CHILDEBERTVS patri Clodoueo successit ann. mũdi 4478. à Christo nato 516. Hic Almaricum fundit, occidit: Hispanias populatur: sororem, quòd ab Arriana haeresi abhorreret, à viro Almarico Alarici filio durè tractatam, reducit. Tandẽ obiit sine liberis anno regni 45. Sepelitur in aede D. Germani ad Parisios ab eo erecta, & dicata D. Vincentio.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer