Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

104.

Figure
Type: drawing

    AMALASIVNTHA Theodorici filia Athalaricíque Gothorum Regis mater fuit, cum qua imperauit ipse filius octo annos, auspicatus anno mundi 4488. à Christo nato 526. haec mortuo filio Athalarico Theodatum cognatum in consortem imperij legit: verùm ingratus hic, ac perfidus, eã paulò pòst relegauit, tandem etiam obtruncari iussit: nec ita diu postea imperauit: quinetiam ipsum Optaris occidit: quare Gothi Vitigem Regem crearunt: quem captũ Belisarius Rauenna potitus, Constantinopolim duxit. Blondus lib. 3. Deca. 1. Pau. Diac. lib. 7. Ab. Vrsper. Pom. Lae. in Iustiniano. Pau. Emy. lib. 1. de re. Franc.
    ATHALARICVS Gothorum Rex, Theodorico auo materno, (qui Gothorum primus in Italia imperauit 34. annis) iuuenis admodum, nempe octo annorum, successit: huius immaturam aetatem mater rexit, erudiendámque ciuilibus, priusquam bellicis artibus curauit: nam pater Eutharicus obierat. hic aetatis anno 16. imperij 8. decessit. Vide vt supra.
gg 3

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer