Full text: Rouillé, Guillaume: PROMPTVARII ICONVM PARS SECVNDA INCIPIT À CHRISTO NATO, perpetuam ducens seriem ad vsque Christianissimũ Francorum Regem HENRICVM hoc nomine secundum, hodie feliciter regnantem

13.

Figure
Type: drawing

    IVDAS Iscariotes vnus ex duodecim Apostolis Domini fuit, qui cum loculos gestaret, fur & auarus erat: nec ęquo potuit animo pati vnguenti pretiosi effusionem in corpus Christi. Hic Dominum suum, ac nostrum, pretio triginta denariorum prodi dit, signo osculi dato Iudaeis vt Christum cognoscerent. tandem poenituit, & pecuniã retulit, ex qua emptus est ager figuli in sepul turam peregrinorum: veruntamen amens & exspes laqueo se suspendit, mediúsq; crepuit, & diffusa sunt omnia viscera eius, cùm desperaret de obtinenda venia à piissimo ac, vt ita dicam, miseri cordissimo Deo, ac in Iudae locum subrogatus est Mathias. Porrò quod attinet ad rationem denariorum, singuli valebant tres asses, siue solidos, & dimidium (autore Budęo in libro de Asse) si quidem erant denarij Romani ac vulgares: cuiuscunq; autem formae aut metalli fuerint, feruntur fuisse similes huic qui vobis hic vtrinque effigiatus est, ac expressus. Matt. 27. Ioan. 12. Act. 1.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer