Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

104.

Figure
Type: drawing

    CANDAVLES Lydorum Rex quartus, Lydis imperauit anno mundi 3248. ante Christum natum 714. Hic cùm vxoris suae pulchritudinem omnibus praedicaret, quasi silentium damnum pulchritudinis esset, ad postre mum Gygi sodali suo nu dam demonstrauit: quo facto & amicum in adulterium vxoris il lectum, hostem sibi fecit, & vxoremveluti tradito alij amore, à se alienauit. nam breui post tempore caedes Candaulis, nuptiarum praemium fuit. vxor mariti sanguine dotata, regnum viri, & selpa riter adultero tradidit. Iusti. li. 1. Scribit Herodotus libro primo Gygem, quanquam repugnans & inuitus nudam reginam conspexisset, ab ea accersitum, ab eadémque haec verba audiuisse: Aut illum qui ista consuluit interire oportet, aut te qui nudam me es conspicatus. Gyges vbi videt propositam sibi necessitatem aut intersicien di herum Regem, aut seipsum interfectum iri, elegit vt ipse superesser.
    GYGES imperauit Lydis post Candaulem quem occidit, anno mundi 3265. ante Christum natum 697. postquam imperio potitusest, arma intulit Mileto & Smyrnae, vrbémq; Colophonem vi cepit. Herodotus li. 1. feruntur praeterea nescio quae fabulosa de equo aeneo, in cuius lateribus essent fores, & de corpore hominis mortui intus clausi, qui anulum aureũ in digito ha bebat, quem detraxit Gyges: qui huius anuli palam cum ad palmam conuerteret, à nullo videbatur (vt ferunt) itaque huius anuli ope stuprum Reginae intulisse, Regẽ occidisse, nec in his facinoribus quenquam eum videre potuisse. sic repentè anuli huius beneficio Regem Lydiae ipsum fuisse. Cice. 3. li. Offi.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer