Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

103.

Figure
Type: drawing

    MANASSES , Ezechiae regis Iudae filius, successit patri in regno, anno mundi 3237. ante Christum natum 725. impius hic aedificauit excelsa quę dissipauerat Ezechias pater eius, & ere xit aras Baal, templum contaminauit, filios Diis immolauit: Ieru salem innocentum sanguine repleuit: quare iratus Deus suscitauit Regem Babyloniae qui Iudaeam inuasit, Manassen cepit, & vinctum catenis, & compedibus, duxit in Babylonem. In captiui tate autem agnoscẽs Dominum resipuit, poenitentiam egit, atq; regno restitutus idololatriam aboleuit, vitámque reliquam in Dei timore transegit. imperauit annis 55. Vide 4. li. Reg. 21. ca. & li. 2. li. Parali. ca. 33. item Ioseph. li. Anti. 10. ca. 4. & 5.
    ESAIAS in Ierusalem nobili genere ortus est, ibíque prophetauit, & in Iudaea, necdum decem tribubus in captiuitatem ductis: ac de vtroque regno nunc mixtim, nunc separatim texuit oraculum: & cùm interdum ad pręsentem respiciat historiam, & post Babyloniae captiuitatem reditum populi significet in Iudaeã, attamen omnis eius cura de vocatione gentium, & aduentu Christi est: hic sub Manasse Rege sectus in duas partes occubuit. Consulito li. 4. Reg. 19. & 20. ca. & Ieronymum in Esaiam.
g 3
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer