102.
SALMANASAR
Assyriorum Rex, magno comparato exercitu pugnauit contra Samariã quam cepit, Hoseámq; Regẽ Samariae tributariũ fecit.post aliquot annos cùm nollet Hoseas amplius tributum persoluere, iterum venit in Samariam Salmanasar, quam post tertium obsidionis annum cepit, ac decem tribus in Assyriã abduxit, anno nono rebellionis Hoseae, qui erat annus mundi 3213. ante Christum natum 749. hũc finem habuit regnum Israël, quod 242. annos steterat, sub 17. Regibus: si sumas initium à morte Salomonis, & regno Ieroboam filij Na bat, ad quem defecerant decem tribus, desciscentes à Roboam, filio Salomonis. Vide li. 4. Reg. 17. & 18. ca. Iose. lib. 9. cap. 15. De hoc Salmanasare dictum à me supra est in Hosea.
SENNACHERIB
Assyriorum Rex, blasphemus in Deum, per nuntios minatus est Ezechiae Regi Iudae, & populo, sic exclamantibus nuntiis:
Audite verba Regis magni, Regis Assyriorum: haec dicit Rex, Non vos seducat Ezechias, non enim poterit eruere vos de manu mea: neque fiduciã vobis tribuat super Dominũ, dicens, eruens liberabit nos Dominus, & non tradetur ciuitas haec in manu Regis Assyriorum.
Postea Sennacherib, Iudaeam vastauit, Ierosolyma obsedit. At verò tandem ad preces Esaiae & Ezechię, Angelus Domini occidit vna nocte 180000. militum Sennacherib, anno mundi 3221. ante Christum natum 741. reuersus itaque cum ado raret in templo Nesroch deum suum, Adramelech & Sarasar, filij eius occiderunt eum. Vide li. 4. Reg. 18. & 19. ca. & li. 2. Para. cap. 32. & Iosep. li. Antiqui. 10. cap. 1. & 2. De Sennacherib etiam mentionem feci in Ezechia.