Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

101.

Figure
Type: drawing

    SIBYLLA Erythraea, aliàs Heriphile, agebat, vt vulgatior est opinio, antequam à Graecis obsideretur Troia (quanquã Euseb. in Romuli tempora referat) nam Apollodorus Erythraeus suam esse ciuem affirmat, eámque Graiis Ilium petentibus vaticinatam, & perituram esse Troiam, & Homerum mendacia scri pturũ. At Strabo duas facit Erythraeas Sibyllas: priscam nempe alteram, item alteram recentiorem, Athenain nomine, tempore Alexandri. Porrò Lactan. Erythraeam Babylone natam esse ait, & se Erythraeam appellare maluisse, quae sola nomen suum carmini verum inseruerit: & à Graecis ac Latinis praecipua dicta sit. Vide Lactan. lib. 1. ca. 6. Diui. insti. & lib. de ira Dei. ca. 22. Fenestella legatos Erythras à Senatu Rom. missos esse refert, vt huius Sibyllae carmina Romam deportarentur: & ea Coss. Curio & Octauius in capitolio (quod tunc erat curante Q. Catulo refe ctum) ponenda curarent, Erythrae autem vrbs est Asiae minoris. Huic Sibyllae haec tribuitur prophetia:
    In vltima aetate humiliabitur Deus, humanabitur proles diuina, iungetur humanitati diuinitas, iacebit in foeno agnus, & puellari officio educabttur Deus & homo. Vide lib. Sibyl.
    SIBYLLA Samia, Herophila dicta, claruit in Samo insula, autori. Euseb. Augu. & Cassiod. circiter annum mundi 3297. ante Christum natum 665. Eratosthenes in antiquis Samiorum annalibus se reperisse scribit, hanc dictam fuisse nomine Phyto. Vide vt supra. Hanc sic prophetasse ferunt:
    Tu enim stulta Iudaea Deum tuum non cognouisti, ludentem mortalium mentibus, sed & spinis coronsti, & horridum fel miscuisti. Item, Ecce veniet diues, & nascetur de paupercula, & bestiae terrarũ adorabũt eum.
g 2

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer