Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

100.

Figure
Type: drawing

    ROMVLVS Romanorum Rex primus, imperauit anno mundi. 3212. ante Christum natum 750. filius fuit Rheae Iliae Vestalis, quem vnà cum Remo, vnico partu edidit, qui paruuli prope ripam Tyberis expositi, tamen à Faustulo ad Acciam Lau rentiam delati sunt: vbi adoleuerunt, collecta pastorum manu, Amulium interfecerunt, & Numitorem auum in regnum restituerũt, qui pulsus fuerat à fratre suo Amulio minore natu. Postea vrbem aedificant vbi fuerant expositi, quae Roma dicta est à conditoris nomine Romulo: qui Remum fratrem occidit, quòd ludibrio & quasi per contemptum Romuli, nouos transiluisset muros: centũ senatores creat Romulus, patres ab honore, Patricij eorum progenies appellati. 300. armatos ad custodiam corporis, quos Celeres appellauit, non in bello solùm, sed etiam in pace habuit. ex Sabinis & Rom. vnicam gentem fecit. post subactos Ceninenses, Antemnates, Crustuminos, Fidenates, Veien tes, cum ad recensendum exercitum concionem in campo haberet, subitò orta tempestate, cum fragore & tonitribus, tam denso opertus est nimbo, vt conspectum eius concioni abstulerit tempestas, nec deinde in terris sit visus. imperauit annos 37. Vide Tit. Liu. li. 1. Diony. Halicar. liu. 2. & Eutro. li. 1.
    HERSILIA , vxor fuit Romuli. de qua Ti. Li. 1. deca. 1. de hac nonnihil fabulatur etiam Ouidius, ad calcem 14. lib. Metamorph. inquiens:
Flebat vt amissum coniux, cùm regia Iuno
Irin ad Hersiliam descendere limite curuo
Imperat: & vacuae sua sic mandata referre:
O & de Latio, ò & de gente Sabina
Praecipuum matrona decus, dignißima tanti
Ante fuisse viri coniux, nunc esse Quirini,
Siste tuos fletus. &c.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer