Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

98.

Figure
Type: drawing

    PHACEA , filius Romeliae, tyrannide regnum Israël obtinuit, occiso Phacea filio Manahen, anno 52. Azariae, siue Oziae Regis Iudae qui erat annus mundi 3175. ante Christum natum 787. Hic quoque impius extitit, nec diuertit à peccatis Ieroboam filij Nabat. huius temporibus Theglat-Phalassar Assyriorum Rex, totam Galaaditen regionem oppressit, ac cepit, incolas in Assyriam abduxit. Hoseas, siue Osee, tandem insidiis aggressus est hunc Phaceam, & interfecit eum, regnúmque eius inuasit, cùm iam ille viginti regnasset annos. Vide li. 4.Reg. 15. ca. & Ioseph. lib. 9. cap. 11.
    HOSEA filius Ela, regnauit in Samaria super Israëlem post Phaceam quem occide rat, anno mundi 3195. ante Christum natum 767. anno septimo regni sui, Salmanazar Assyriorum Rex, Samariam obsedit, Hoseámque tributarium fecit. At verò Hoseas dum rebellat, tributáque Assyrio recusat, & dum à Sua Rege Aegypti auxilium petit, à Salmanazare obsessus est, qui vinctum misit in carcerem: Samariam cepit, Israëlitarũ regnum perdidit, decémque tribus abduxit: transferens Israel in Assyrios. Itaque ab electione impij Ieroboam filij Nabat, ad quem, post mortem Salomonis, defecerant decem tribus ab Roboam filio Salomonis, afflixit Israelem Dominus, & tradidit in manus diripientium, ob praeuaricationes, praecipuè ob idololatriam. Consule librum 4.Reg. cap. 17. & Ioseph. lib. 9. cap. 15.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer