Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

97.

Figure
Type: drawing

    MANAHEN filius Gadi de Thersa, venit in Samariam, & interfecit Sellum, qui mensem vnum imperauerat, postquam occiderat Zachariam Regem Israel. Itaque qui tyrannide imperium Israelitarum inuaserat, à tyranno quoque intra mensem oppresus est. Manahen igitur tyrannus, qui tyrãnum interemit, regnum Israel occupauit anno mundi 3162. ante Christum natum annis 800. Secutus est hic impietatem Ieroboam filij Nabat. Thapsam ciuitatem quae nolebat eum intrò admittere, vsque adeò persecutus est, vt praegnantes quoque eius vrbis scin deret. Posthaec Phul Assyriorum Rex Thersam obsedit: Manahen mille ei talẽta argenti dedit. 4. Reg. 15. cap. imperauit annos decem. Iose. lib. Antiq. 9. cap. 11.
    PHACEA filius Manahen regnauit super Israel in Samaria anno 50. Azariae siue Oziae regis Iudae, qui erat annus mundi 3173. ante Christũ natum 789. Hic quoque impiè egit, secutus vestigia Ieroboam filij Nabat. coniurauit aduersus eum Pha cea filius Romeliae dux eius, & percussit eum in Samaria, in turre domus regiae, & cum eo 50. viros de filiis Galaaditarum, regnauítque post eum. Consulito li. 4.Reg. cap. 15. item Ioseph. lib. Antiq. 9. cap. 11. imperauit hic annos duos.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer