Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

96.

Figure
Type: drawing

    OZIAS , qui & Azarias, filius Amasiae, constitutus est Rex Iudae ab vniuerso populo, & in locum patris subrogatus annos tantùm natus sedecim. Coepit itaque regnare viuo patre, anno mundi 3124. ante Christum natum 838. imperauit 52. annis: nempe 11. viuo patre, aduersus quem coniuratum fuerat: deinde 41. annos post patrem occisum. Hic initio pius, auxilióque diuino fretus, Philisthaeos, Arabes, Ammonitas deuicit, tributarios fecit: ciuitatem lerusalem restaurauit: tandem ex opulentia in su perbiam lapsus, dum sacerdotis munus vsurpat, volẽs sacrificare atq; adolere incensum super altare, dúmque sacerdotibus ipsum corripientibus minatur, in lepram incidit: atque à sacerdotibus è templo pellitur: mansitque leprosus ad obitũ vsque. successit ei loathan. Vide li. 4.Reg. 14. & 15. ca. & 2. li.Paralip. 26. cap. Item Ioseph. li. Anti. 9. cap. 11.
    IOATHAN filius Oziae seu Azariae, Regis Iudae, successit patri, eodem in regno, anno secundo Phaceae filij Romeliae Regis Israël: qui erat annus mundi 3176. ante Christum natum 786. Hic pietatem coluit: portã domus Domini excelsam aedificauit: vrbes quoque in montibus Iuda, & in saltibus castella & turres. pugnauit contra Regem filiorum Ammon, quem vicit, fecítque tributarium. imperauit annis 16. & successit ei filius eius Achas. Videto vt supra.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer