Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

93.

Figure
Type: drawing

    IOACHAS filius Iehu, regnauit super Israelem in Samaria anno 23. Ioas filij Ochosiae Regis Iudae, qui erat annus à mun do condito 3089. ante Christum natum 873. Hic secutus est impietatem Ieroboam filij Nabat, & peccare fecit Israel: quare iratus Dominus tradidit Israelitas in manu Hazael Regis Syriae, & Ben-adad filij ipsius Hazael. imperauit annos 16. & successit ei Ioas filius eius. Consulito li. 4.Re. ca. 13. item Iosephum li. Antiquitatum 9. cap. 8.
    IOAS , filius Ioachas, mortuo patre regnauit super Israelem anno mundi 3105. ante Christum natum 857. Hic impiè egit, nec declinauit ab omnibus peccatis Ieroboam: recuperauit vrbes de manu Ben-adab, filij Hazael, quas iure belli de manu Ioachas patris sui ille abstulerat: & tribus vicibus eũ vicit: quinetiam contra Amasiam Regem Iuda pugnauit, quem & cepit, & templum Domini diripuit. reuersus tandem in Samariam, obiit: & sepultus est in Samaria cum regibus Israel. Successit ei filius suus Ieroboam. Vide 4. lib. Reg. 13. & 14. cap.item Iosep. li. Anti. 9. ca. 10.imperauit hic Ioas annos sedecim. fuit & alter Ioas filius Ochosiae & Athaliae, de quo à me dictum est supra, pagina ab hinc tertia.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer