Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

92.

Figure
Type: drawing

    SICHAEVS , Didonis auũculus & vir, Herculis Sacerdos fuit, qui honos secundus à rege erat. Hic opes non tectis, sed terrae crediderat, quam rem etsi homines ignorabant, fama tamen loquebatur: qua incensus Pygmalion, Didonis frater, hunc sacri ficiis intentum interfecit, cuius meminit his versibus Vergilius:
Huic coniux Sichaeus erat, ditißimus agri
Phoenicum: sed regna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes,
Quos inter medius venit furor: ille Sichaeum
Impius ante aras, atque auri caecus amore,
Clam ferro incautum superat.


   Vide Iustin. li. 18. & Vergi. lib. Aenei. 1. & 4.
    DIDO Beli Phoenicum seu Tyriorum Regis filia, Pygmalionis soror, ac Sichaei vxor, occiso marito, astu vsa in Africam nauigauit, cum thesauris quibus inhiauerat Pygmalion. Cartha ginem condidit anno mũdi 3076. ante Christum natum 886. ab aedificatione templi Salomonis 143. iuxta Iosephum libro primo contra Apionem. huius castitas, cui notam inurere tentauit Vergilius, eximiè laudatur à Boccacio, atque etiam ab Ausonio: siquidem emori maluit quàm cum Hiarba Rege secundis nuptiis coniungi. haec proprio nomine Elisa dicta est, Dido autem cognominata à rerum magnitudine, quasi virago. Culta est vt Dea, templis, arísque eius nomini dicatis. Vide Iusti. li. 18. Boc. li. 2. de casibus illustr.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer