Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

91.

Figure
Type: drawing

    IOAS , filius Ochosiae Regis Iudae, anno 7. regni Athaliae matris, qui erat annus mũdi 3067. ante Christum natum 895. à Ioiada pontifice vngitur in Regem Iudae. De hoc superiori pagina in Athalia dictum est, quòd à Iosaba filia Iorã, sorore Ocho siae abscõditus sit, ne interficeret eũ Athalia. hic magnã vim pecunię misit ad Regẽ Syriae, vt recederet: nã cũ exercitu pugnabat cõtra Iudaeos. Templũ Domini instaurauit, pius ipse in Deum & homines. At verò mortuo Ioiada Zachariam Prophetam filium Ioiadae interemit, beneficiorum Ioiadae immemor, aut ingratus. peccatum vltio secuta est, nec diu moram traxit: nam elapso vix anno ascendit contra Ioas exercitus Syriae, venitque in Iudam & Ierusalem: primores occiderunt, praedas abegerunt. Denique insurgentes etiam serui in ipsum Ioas, eum occiderunt in lectulo suo, in vltionem sanguinis Zachariae filij Ioiadae. 4.Re. 11. & 12. ca. 2. Paralipo. 24. & 25. Ioseph. lib. 9. cap. 7. & 8. imperauit annos 40. fuit alter Ioas, filius Ioachas filij lehu, Rex Israel.
    AMASIAS filius Ioas, successit patri in regno Iudae anno mundi 3107. ante Christum natum 855. is erat annus secun dus regni Ioas, filij Ioachas Regis Israel. Hic vindex fuit paternae caedis, in cos qui homicidium perpetrarant: non autem in filios eorum. Idumaeos vicit, decem millibus occisis & totidem praecipitatis. Posthaec deos Iduma orum adorauit: quare indigna tus Dominus tradidit eum in manus supradicti Ioas, & occisus est anno regni sui 29. 4. Reg. 13. & 14. 2. Para. 25. item losep. lib. Anti. 9. cap. 9. successit ei Ozias, qui & Azarias dictus est.
f 5

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer