Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

90.

Figure
Type: drawing

    IEHV , Dux exercitus Ioram, Regis Iudae, imperante in Israël Ioram filio Achab, & Ochosia filio alterius Ioram in Iuda, vnctus est in Regem Israel, regnauítque his duobus interfectis, anno mundi quo Athalia, de qua proxima pagina superiore à nobis dictum est. Hic omnem domum Regis Achab exterminauit: loram Regem Israël sagitta transuerberauit. Ochosiam occidi, Iezabel praecipitari iussit. Consulito lib. 4.Reg. cap. 9. & 10. & Iose. li. Antiq. 9. cap. 6. Hic sacerdotes Baal occidit, idolum, & templum succendit, in quo loco cloacas fecit: nec tamen à peccatis Ieroboam recessit, nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Bethel, & in Dan. imperauit annos 28. & successit ei Ioachas filius eius.
    IOIADA summum obtinuit apud. Iudaeos Sacerdotium: hie Ioas Ochosiae Regis Iudae filium, in regnum restituit, occisa Athalia, quae tyrannide regnum inuaserat. pepigit Ioiada foedus cum Ioas, quo foedere Rex Ioas & ipse populus polliciti sunt obe dire Deo, & populus etiam Regi. inito hoc foedere, demoliti sunt aras Baal, idola contriuerunt, & Mathan sacerdotem Baal, occiderunt, etiam coram altari. Vide li. 4. Reg. ca. 11. nihilominus tamen mortuo Ioiada, Ioas ipse ad idololatriam deflexit. Vide lib. 2. Paralip. 24. ca. & Iosep. li. Antiq. 9. ca. 7.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer