Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

89.

Figure
Type: drawing

    OCHOSIAS filius Ioram Regis Iudae, non autem eius Io rã qui fuit Rex Israel, successit patri in regno Iudae anno 12. Io rã filij Achab Regis Israel. annos natus erat 20. cùm regnare coe pisset, & imperauit Ierosolymis anno tantùm vno, qui erat annus mundi 3060. ante Christum natum 902. Impiè egit, secutúsque est domum Achab: iniit societatem cum Ioram filio Achab, de quo supra proximè mẽtionem feci: & cum eo gessit bel lum aduersus Hazael, Regem Syrorum. Iste Ochosias iussu Iehu, qui in Regem vnctus fuerat, interfectus est. Vide li. 4.Reg. 8. & 9. ca.item li. 2. Parali. 22. ca. Fuit alter Ochosias filius Achab, & frater Ioram, Regum Israel, de quibus supra mentionem fecimus, & nunc quoque commonefactum candidum lectorem voluimus.
    ATHALIA , mater huius Ochosiae, cùm videret mortuum Regem filium suum, interfecit omne semen regium, praeter paruulum, nomine Ioas, filium huius Ochosiae Regis Iuda: quem Iosaba, filia Ioram, Regis Iudae, patris Ochosiae proximè supradicti, absconderat. Athalia itaque vsurpauit regnum Iudae, rexítq; septem ferè annos: nam hoc eodem anno septimo Ioas vnctus est in Regem à Ioiada Pontifice, & occisa est Athalia. Videto li. 4.Reg. ca. 11.item Ioseph. li. Antiq. 9. cap. 7. vbi hanc vocat Gotholiam. Caeterùm quatenus attinet ad annorum supputationem, Athalia haec, vti apud Chronologos comperio, regnare incepit super Iudam, anno à mundo condito 3061. ante verò Christum seruatorem natum, 901. & imperitauit, vt praedixi, annis ferè septem.
f 4

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer