Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

88.

Figure
Type: drawing

    OCHOSIAS filius Achab, regnare coepit super Israëlem in Samaria anno mundi 3049. ante Christum natum 913. Hic impius, prauus, & vtrique parenti persimilis extitit: atque aeger ex lapsu, misit consultum Deum Accaron, an conualesceret: reuertuntur nuntij, dicentes occurrisse sibi hominẽ pilosum, renibus accintum zona pellicea, qui dixerit vt reuerterentur, renuntiaréntque minimè conualiturum. Ochosias Eliam esse qui nuntios impediuisset ratus, misit ad eum Tribunum cum quinquaginta militibus, vt eum adducerent, quos omnes ignis coelitus demissus, consumpsit: cùm totidem iterum misisset Ochosias, codem fato correpti sunt: Tribunus autem qui tertius missus est, supplex Eliam deprecatus est: qui Elias, ab Angelo praemonitus, cum hoc Tribuno ad Ochosiam perrexit. Tandem ab Elia increpatus est Ochosias, apud quem idipsum locutus est, quod per nuntios primùm praedixerat. Itaque ex hac infirmitate obiit, nullis relictis liberis: quare successit ei frater suus Ioram. Vide 3. Regũ 22. cap. & 4. Reg. 1. ca. item Ioseph. li. Antiq. 9. ca. 2. regnauit annos duos. Fuit alter Ochosias filius Ioram Rex Iuda, cuius infra meminero: hic verò Rex fuit Israël.
    IORAM frater Ochosiae, & filius Achab, successit praedicto Ochosiae fratri suo in regno Israël, regnauítque in Samaria duodecim annis. Huius tẽporibus Rex Syriae Ben-adab obsedit Samariam, vbi fames magna inualuit, adeò vt venundaretur caput asini octoginta argenteis. Vide 3. li. Reg. ca. 20. Item Ioseph. li. Antiq. 9. ca. 4. huic successit Iehu. Fuit quoque alter Ioram filius Iosaphat, de quo supra, Rex Iuda: hic autem Rex Israël.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer