Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

87.

Figure
Type: drawing

    IOSAPHAT filius Asa, regnare coepit super Iudam anno 4. Achab, regis Israël: hoc est anno mundi 3031. ante Christum natum 931. annorum erat 30. cùm regnare coepisset, & 25. annis regnauit: pietatem coluit, patris Asae genuinam prolem se praestitit. Classem parauit quae nauigaret in Ophir ad aurum inde auehendum. Philisthaei munera ei afferebant, & vectigal argenti: Arabes quoque adducebãt pecora amplissima. aedificauit in Iuda domos ad instar turrium, vrbésque muratas. Tertio regni anno misit qui circuirent cunctas vrbes Iuda, atque docerent populum, gestantes librum legis Domini. Constituit iudi ces in singulis vrbibus, quibus dixit: Videte quid faciatis: non enim hominis exercetis iudicium, sed Dei: & quodcunque iudicaueritis, in vos redundabit. Insurrexerunt in eum Ammonitae & Moabitae, qui in semetipsos versi, mutuis concidêre vulneribus: ampla spolia lêgit Iosaphat. Vide 3. li. Reg. ca. 22. & 2. li. Para. cap. 17. 18. 19. & 20. & Iose. li. 9. ca. 1.
    IORAM filius Iosaphat, successit patri. Hic omnes fratres suos occidit, & quosdam de primoribus Iuda. Athaliam (Gotholiam vocat Iose.) vxorem duxit, filiam Amri, quae illum ad cultum idolorum adduxit: quare allatae sunt ei literae à Propheta quodam, quae vltionem diuinam ei praedicebant, quòd imitatus esset Achab, & quòd fratres suos meliores se, occidisset, & declinasset à pietate Iosaphat patris sui. Suscitauit ergo Deus Philisthi nos & Arabes, qui terram Iuda vastarunt, domum Ioram diripuerunt, filios eius occiderunt, praeter Ioachas minimum natu. Regnauit Ioram tres annos vnà cum patre, & 4. post patrem: sucessit filius eius Ochosias. fuit alter Ioram filius Achab, rex Israël, de quo pa. sequen. hic verò rex Iudae. Vide vt supra.
f 3
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer