Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

86.

Figure
Type: drawing

    ELIAS Thesbites, Propheta fuit clarissimus: floruit temporibus Achab & Ochosiae, Regum Israël. Vir quidem fuit pilosus, zonáque pellicea accinctus renes: zelo maximo erga Dei cul tum affectus, varia edidit miracula quae vulgatissima sunt (siquidem gratia apud Deum maxima valuit) nam quid commemorem vt in solitudine pastus sit à coruis, deinde ab Angelis? vt plu uiam impetrarit? vt pseudo prophetas increparit, ac interfecerit? vt Quinquagenarij duo, cum suis militibus, ad comprehendendum eum ab Rege Ochosia, filio Achab, missi, igne caelitus demisso, subitò consumpti fuerint? vt aquas fluuij Iordanis pallio suo percussas diuiserit? vt denique per turbinem in coelum raptus fuerit curru & equis igneis? Legat qui volet 3. li. Regum à cap. 18. ad finem vsque. Eccle. 48. cap. Iacob. epist. ca. 5. item Iosep. lib. Antiq. 8. ca. 12. & sequentibus capitibus.
    ELISEVS filius Saphat, iubẽte domino vnctus est ab Elia in Prophetam, nempe vt succederet ipsi Eliae, eíque ministraret. arantem Eliseum reperit Elias: sic ex agricolatione ad Prophetiam vocatur. Hic petiit sibi dari spiritum Eliae duplicem: filium hospitae suae mortuum suscitauit: Naaman Syrum à lepra curauit, praemiáque recusauit. Vitam eius, ac miracula multa quibus claruit, hoc loci non est instituti mei persequi: amplius nosse qui cupit, legat lib. 4. Regum à 1. cap. ad 14. Porrò id minimè silentio praetereundum est, quod scribitur in lib. 4. Reg. cap. 13. in haec verba: Quidam sepelientes hominem, viderunt latrunculos, & proiecerunt cadauer in sepulchro Elisei: quod cùm tetigisset ossa Elisei, reuixit homo, & stetit super pedes. Vide etiam Iosephum li. Antiq. 9. cap. 8.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer