Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

84.

Figure
Type: drawing

    ELA filius Baasae, defuncto patre imperat Israëlitis anno mundi 3015. ante Christũ natum 947. nempe anno 26. Asae Regis Iudae: & anno 27. eiusdẽ ebrius occiditur à Zambri, duce mediae partis equitum huius Regis Elae. Itaque Zambri regnum inuadens occidit omnem familiam Baasae: quod cùm resciuit populus, constituit sibi alterum Regem nomine Ambri, qui obsedit Zambri in Thersa. Porrò cùm videret Zambri expugnandam esse ciuitatem, ingressus palatium succendit se cum domo regia: sic tyrannide regnum assecutus, septimo etiam die tyrannidem in semetipsum exercuit. Vide lib. 3. Reg. cap. 16.
    AMRI (Iosephus Amarin vocat) Israëliticũ regnum admi nistrauit anno mundi 3016. ante Christum natum 946. nec verò nesciendum est, post Zambri diuisum fuisse populum in duas partes, altera fauebat Thebni, altera Amri: haec contentio durauit ad aliquot annos: tandem praeualuit pars quae elegerat Amri in Regem, & mortuus est Thebni: sic confirmatum est regnum ipsi Amri, cuius regno etiam adduntur anni huius dissentionis: nã dicitur imperasse in Israël annos duodecim. Hic montem Samariae emit à Somer (Samarum vocat Iosephus, à quo Samaria dicta) duobus talentis argenti: illic aedificauit Samariam, regníque sedem constituit, sex annis in Thersa egit, reliquos in Samaria. Vide li. 3. Reg. cap. 16. & Iose. lib. Anti. 8. cap. 12. Successit ei filius etiam impius Achab.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer