Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

82.

Figure
Type: drawing

    ABIA , seu Abiam, filius fuit Roboam, ex Maacha filia Abes salom, & successit patri in regno Iudae, anno mundi 2988. ante Christum natum 974. Hic prauum se, ac paternorum vestigiorum aemulum praestitit: orantibus tamen Deum suis militibus, vicit ipsum Ieroboam. tunc corruêre 50000. virorum fortium ex Israël, confossi à viris Iuda. Nam diuisę erant duodecim tribus Hebraeorum in duo regna, Iudaeorum, & Israëlitarum: praeerátque rex Iudaeorum duabus tantum tribubus, videlicet tribui Iudae, & Ben-iamin: Rex verò Israëlitarum imperitabat reliquis decem tribubus. Rexit itaque Abia Israëlem tribus ferè annis 3. Reg. 15. cap. & 2. libr. Paralip. cap. 13. Ioseph. libr. Antiq. 8. cap. 11.
    ASA , filius Abiae, successit patri in regno Iudae, anno 20. regni Ieroboam regis Israël, imperauítque annos 41. Fuit Asa rex pius in Deum & homines, subuertit altaria peregrini cultus, confregit statuas, lucos succîdit: & praecepit Iudae vt quaereret Dominum Deum patrum suorum, legi diuinae parêret, & vniuer sa mandata impleret. Habuit de tribu Iuda 300000. de Beniamin autem 250000. militum virorum fortissimorũ. Egressus est contraeos Zara rex Ethiopum cum decies centenis hominum millibus: hos implorato diuino auxilio, fugauit Asa: fugatos, internecioni dedit. Post haec iniit foedus cũ Benadab rege Syriae, timens Baasa regem Israël: quare à Propheta Hanani corripitur, quem in neruum misit. Deinde dolore pedum grauissimo laborans, cùm iam multos occidisset, opem medicorum potius quàm Dei quaesiuit. 3. Reg. 15. cap. 2. Paralip. 14. & 15. Iosep. lib. 8. cap. 12.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer