Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

65.

Figure
Type: drawing

    MENELAVS , Atrei (alij dicunt Plisthenis) & Aëropes filius, in vxorem accepit Helenam formosissimam quidem mulierem, attamen quae bis rapta est, primùm à Theseo, postea à Pa ride. Hic Menelaus regnauit apud Lacedęmonios anno mundi 2758. ante Christum natum 1204. aduersus Troianos bellum gessit pro recuperanda vxore, quam non nisi capta Troia recuperauit. bellum gessit decem ferè annis, praeterea conscendens nauim in reditu, non nisi post octauum erroris annum patriam attigit. Tantae molis erat infame reducere scortum: scribit nihilominus Dictys Cretensis non tam animo consternatum fuisse Menelaum ob raptam vxorem, quàm ob Aetram & Clymenam, assines suas. Sustulit ex Helena Herrnionem. Dares Phry. Ouid. lib. 11. Metamorp. Caeterùm Menelaum Atrei filium Homerus scribit, Hesiodus autem, Plisthenis.
    AGAMEMNON regnauit Mycoenis anno mundi 2768. ante Christum natum 1194. hic frater fuit Menelai: & omnium consensu Grecorum dux praecipuus aduersus Troianos declaratus est: classem habuit nauium sexaginta supra centum: vniuersa Graecorum classis erat nauium plus mille. Tandem reuersus ab expeditione illa, & bello Troiano confecto, ipse, insidiis Clytẽnestrae vxoris, ab Aegystho adultero intersicitur: Orestésque filius eius hanc iniuriam vlciscitur, interfectis adulteris, matre scilicet Clytemnestraac Aegystho. Euripid. in Oreste, Seneca in Agamemnone. Dares Phrygi. Dictys Cre.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer