Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

64.

Figure
Type: drawing

    ORITHYA , Marthesiae filia, Amazonum post matrem Regina, tum ob belli industriam, tum ob perpetuam virginitatem, conspicuam se, ac mirabilem praestitit. Haec vbi comperit bel lum, vim quoque sororibus suis illatam ab Hercule & Theseo, hortatur comites in vltionem, frustráque Ponti sinum & Asiam domitam esse dicit, si Graecorum non tam bellis quàm rapinis pateant, auxilium à Rege Scytharum capit. Sed ante praelium dis sensione orta, ab auxiliis desertae Amazones, bellóque ab Atheniensibus victae, receptaculum tamen habuere castra sociorum, in regnúmque reuersae sunt. Iustin. lib. 2.
    PENTHESILEA post Orythiam Amazonis imperauit. Haec Troianis aduersus Graecos opem tulit. Verg. lib. Aen. 1.
Ducit Amaz onidum lunatis agmina peltis
Penthesilea furens, mediisque in millibus ardet,
Aurea subnectens exertae cingula mammae
Bellatrix, audétque viris concurrere virgo.


   Interfecta demum ab Achille, exercitúque eius absumpto, paucae quae remanserant vsque ad tempora Alexandri Magni durauerunt: quem Thalestris, Amazonum Regina, adiit, ad sobolem ex eo generandam. Hunc cum ter centum foeminis salutauit, caeteris iussis subsistere, copiam sui fecit ei Alexander per tredecim dies. Haec coram illi in os ingenuè fassa est se tantùm ad suscipiendos liberos venisse: foeminini sexus se retenturam, marem patri reddituram. reuersa in regnum, breui pòst tempore cum omni Amazonum nomine intercidit. Quint. Curt. lib. 6. Iustin. lib. 2. de hac vide etiam infra in Alexandro.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer