Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

63.

Figure
Type: drawing

    MENALIPPE , Orithyae ac Antiopes (hae ambae Amazonum reginae erant) soror, ab Hercule bello superata, captiua abducitur: quam tandem sorori reginae reddit: & pretium, arma eiusdem reginę (Baltheum fuisse dicunt) accipit: atq; ita mandato functus, ad Regem Eurystheum Herculesipse, reuertitur. Vide Iustinum. libr. 2.
    HIPPOLYTE , soror Orithyae, Antiopes, & Menalippes, eodem ipso bello quo soror Menalippe ab Hercule capta, ac abducta est, haec quoque à Theseo capitur ac abducitur: Sed ta men eam in vxorem Theseus accipit, ex eáque gignit Hippolytum: vti iam à me dictum est supra, in Theseo. Iustin. libr. 2.
   Nec verò nesciendum est, Hippolytum omnium castissimum fuisse, eundémque venationi deditissimum: de quo multa legere licet apud autores: maximè apud Ouidium lib. 15. Metamorpho. item Heroidum epist. 4.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer