Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

61.

Figure
Type: drawing

    THESEVS Aegei Athenarum Regis filius, ex Aethra Pithei filia, regnauit Athenis anno mundi 2730. ante Christum natum 1232. Hic Herculem imitatus, mare ingressus est: ad ea certamina adiecit animum, quae laudem & gloriam sibi essent allatura: iuuenis adhuc Creontem tyrannum occîdit: praetereataurum vastantem Atticam, & Minotaurum: item Scyronem, Procrustem, & Schynin latrones, in Attica trucidauit. Cum Hercule aduersus Amazonas strenuè militauit, quarum reginam Hippolyten abduxit, ex qua filium Hippolytum sustulit. Iustin lib. 2. Diodo. lib. 5. Plutarc. in vita Thesei. Ouid. epist. 4. & 10. Hicfirmam amicitiam cum Pirithoo iunxit.
    MINOTAVRVS , filius fuit Pasiphaë, & iuuenis cuiusdam formosissimi, nomine Tauri, qui, morbo laborante Minoë matito Pasiphaës, cum hac concubuit, peperítque Pasiphaë ipsa ex eo concubitu filium, qui inde Minotaurus dictus est, quòd cùm Minoïs filius putaretur, re vera tamen Tauri filius esset: quem ideo Minos relegauit, atq; insectatus est: ad quem tandem Theseũ misit, qui accepto ense ab Ariadne, eũ occîdit. Hec Palephatus libro de non credendis fabulosis narrationibus. De hoc Minotauro multa fabulantur Poëtae, quòd semiuir, ac semibos fuerit, vnde Ouid.
Semiuirúmque bouem, semibouémque virum:

   quòd Labiryntho, à Dędalo fabresacto inclusus, obiectos sibi homines deuorarit. Vergil. lib. 6. Aenei. Oui. epist. 10.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer