Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

59.

Figure
Type: drawing

    PRIAMVS Laomedontis filius, interfecto patre ab Hercule, Troiáque vi capta, regnum patris recepit, quod ei Hercules tradidit vt viro iusto, amicóque. Solus enim filiorum patri consuluerat equos diuino semine procreatos (si credere fas est) Herculi, ob liberatam Hesionem promissos, tradendos. Haec Diod. Sic. lib. 5. Sunt tamen qui scribant Priamum captiuum ab Hercule abductum in Graeciam, postea auro à vicinis redemptum, vnde à redimendo nomen obtinuerit. Habuit filios quinquaginta: vnde Vergi.
Quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum.

   ex his decem & septẽ sustulit ex iusta vxore Hecuba: inter quos insigniores fuere Hector, Paris, Deiphobus, Helenus, Polites, Polydorus. Capta vrbe à Graecis, interemptus est Priamus senex, à Pyrrho Achillis silio: ídque ad aram Iouis, in sanguine etiam Politae filijsui. autor Dictys Cretensis. Troiae Priamus regnat anno mundi 2725. à Christo nato 1237.
    HECVBA Cissei regis Thracum filia, vxor Priami fuit. Haec cùm Paridem in vtero gestaret, somniauit se parere facem ardentem, quae patriam exureret. Hanc in canem versam fabulantur, quòd cùm vrbe capta, captiua abduceretur, ac Polydori filij corpus in mare proiectum agnosceret, Graecos inanibus lascessiuerit conuiciis. Vergil. Aen. 10. lib. Ouid. 13. Metamorpho.
d 5
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer