Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

58.

Figure
Type: drawing

    NICOSTRATA , Euandri Archadis mater, futurorum vaticinatrix fuit, quae à carminibus, quibus Phoebi oracula enun tiabat, Carmentis latinè dicta fuit. Hanc quidam aiunt latinis primùm literas dedisse. Diony. Halicarnasseus. lib. quidẽ 1. Antiq. Rom. scribit ipsos Archades primos literas in Italiam attulisse, qui post Pelasgos venerant. Tit. Liuius Euandrum ipsum, autorem vocat, lib. ab vrbe condita 1. Euander (inquit) tum ea, profugus ex Peloponneso, autoritate magis quàm imperio regebat loca, venerabilis vir miraculo literarum, rei nouae inter rudes artium homines. Huic concinit Cornelius Tacitus, qui tradit Aborigenes ab Euãdro Archade didicisse literas. Vide Poly. Verg. lib. 1. cap. 6. Hãc quoque scribit Textor Graecas literas impensè doctam, plerasque ex latinis primùm reperisse: quò coniectare licet mulierem versatiliingenio, variáque doctrina fuisse praeditam.
    EVANDER huius Nicostratae, seu Carmentis, filius, cùm patrem imprudens interfecisset, relicta Archadia in Italiam venit, & pulsis Aborigenibus in Palatino monte consedit: agróque à Fauno iuniore Aborigenûm Rege donatus, collem elegit, qui nunc in medio fermè vrbis est, in quo castellum seu oppi dum extruxit, cui Pallantium, seu Pallanteum, nomen dedit, vel à Metropoli Archadiae, vel de Pallantis proaui sui nomine circa annum mundi 2725. ante Christũ natum 1237. paulò nempe ante quàm hercules in Italiam ab Hispaniis aduentaret. Pallantium, Rom. postea Palatium dixêre. Vide Diony. Halic. lib. 1. & Caeli. Rhodi. lib. 11. cap. 17. & Vergi. lib. Enei. 8. vbi sic inquit:
Archades his oris, genus à Pallante profectum,
Qui Regem Euandrum comites, qui signa secuti,
Delegêre locum, & posuere in montibus vrbem,
Pallantis proaui de nomine, Pallanteum.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer