Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

57.

Figure
Type: drawing

    SIBYLLA Delphica, Delphis nata, proprio nomine Themis dicta, ante Troianum excidium extitisse fertur, cuius etiam versus plurimos operi suo Homerum inseruisse credunt. Sunt ta men interim qui censeant Sibyllae proprium id illi fuisse nomen, quod in reliquas manarit: vti supra in Libyca Sibylla leuiter attigi. Vide supra in Sibyllis Persica, & Libyca.
   Huic haec tribuitur Prophetia:
    Ipsum tuum cognosce dominum, qui verè filius Dei est. Hanc item Chry sippus ait vaticinatam esse, Nasci debere Prophetam absque matris (vel maris) coïtu, de virgine.
    SIBYLLA Cumaea, ex Cimerio Campaniae, vicino Cumis oppido, fuit: Italica proinde ac Cimeria dicta. prope Cumas speluncam inhabitauit, vnde oracula edere solita: vt Aeneę quoque adeunti, futura praedixerit omnia. huius carmina apud Aenã ciuitatem Iuliano imperante combusta scribit Am. Marcellinus: quae sanè carmina, quibus Rom. fata conscripta erant, in arcanis apud Rom. habebantur, nec ab vllo nisi à Quin decim viris inspici faserat: cùm aliarum interim Sibyllarum carmina circun ferre liceret. audi Verg. Eclog. 4.
Vltima Cumaei venit iam carminis aetas: &c.

   Scilicet (inquit Viues) tempus etiam quò vaticinium tendebat, certis erat literis insertum: & solitas Sibyllas aliquid per initia versuum significare, scribit Cice. lib. 2. de diuina.
   Huic haec tribuitur Prophetia:
    In prima facie virginis ascendit puella, pulchra facie, prolixa capillis, sedens prima facie virginis ascendit puella, pulchra facie, prolixa capillis, sedens super sedem stratam: nutrit puerum, dans ei ad come dendum ius proprium, id est lac de coelo missum.
d 4
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer