56.
SIBYLLA
Persica, Chaldaea ac Hebraea dicta, sed proprio nomine Sambetha, ad mare rubrum nata est, patre Berosso, matre Erymantha: libros scripsit 84. ac de Christo innumera cecinit, cui caeterae Sibyllae concinunt: nam omnium primam fuisse perhibent. huius meminit Nicanor, qui res gestas Alexandri magni scripsit. Vide Lactan. diuina. insti. lib. 1. cap. 6. & August. de Ciui. Dei lib. 18. cap. 23. Huic Sibyllae haec tribuitur prophetia:
Ecce bestia conculcaberis, & gignetur dominus in orbe terrarum, & gremium virginis erit salus gentium: & pedes eius in valetudine hominum, & inuisibile verbum palpabitur.
SIBYLLA
Libyca, seu Libyssa, secunda fuisse scribitur à Marc. Varrone, in libris rerum diuinarum, qui Sibyllinos libros ait non vnius tantùm fuisse Sibyllae, sed Sibyllinos appellari, quòd omnes foeminę vates, Sibyllae sint à veteribus nuncupatae: vel à consiliis Deorum enuntiandis, iuxta etymologiam, more quidem loquendi Aeolico, σίծς enim Deos, ac βνλμ, consilium vocant Aeoles: vel ab vnius Delphidis nomine. Vide vt suprà.
Huic Sibyllae haee tribuitur Prophetia:
Ecce veniet dies, & illuminabit dominus condensa tenebrarum, & nexus synagogae soluetur, & desinent labia hommum, cùm viderint Regem viuen tium: & tenebit illum in gremio virgo domina gentium, & regnabit in misericordia: & vterus matris eius erit statera cũctorum. inde in manus iniquas veniet & dabunt Deo alapas manibus incestis: miserabilis, & ignominiosus erit, miserabilibúsque spem praebebit.