Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

55.

Figure
Type: drawing

    HERCVLES Iouis & Alcmenae, Amphitryonis vxoris, (vt fertur) filius, natus est anno mundi 2715. ante Christum natum 1247. vixit annos 52. periit igne, primus è maximis pyratis. autor Manetho. De hoc Hercule quem Graeci suum vendicant, multa ipsi praedicant aut potius fabulantur, quae nunc locus enarrandi non est: huic suo, omnium aliorum Herculum egregia facinora tribuunt, vt assolent. Huius labores duodecim, qui dicuntur fuisse praecipui, à Diodoro Siculo amplissimè descri buntur lib. 5. Hic ab Hispaniis in Italiam venit anno 55. ante aduentum Aeneae: Cacum interemit, Italis leges tradidit: Ilium cepit, Laomedonta, ob minimè persolutum praemium, interemit: Priamum interempti filium, Troiae Regem constituit. tandem ob remedium morbi ardentissimi, in ardentes flammas se praecipitem dedit. Sic fato functus est virorum omnium fortissimus. Diony. Halic. lib. 1.dicit optimum hunc ducem tyrannis orbem purgasse. Diodor. Herodo. Verg. Ouid. singuli multis in locis multa de Hercule narrant.
    DEIANIRA , Oenei Calydoniae regis filia, vxor Herculis fuit. Haec cupiens virum ab alienis amoribus auocare, misit ad illum venenatã tunicam, iuxta Nessi consilium: tandem ca lamitatis mariti certior facta, ipsaq; doli huius minimè conscia, laqueo vitam finiuit, vt scribit Diodor. lib. 5.
d 3

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer