Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

52.

Figure
Type: drawing

    DEBORA Prophetissa, vxor Lapidoth, Israëliticum populum iudicauit anno à mundo condito 2659. ante Christum natum 1303. Haec Barac exercitui suo praesecit, atque vnà cum eo aduersus Sisaram, ducem exercitus Iabin, Regis Chananaeorum, commigrauit: fusa ac prostrata aduersariorum acie, Sisara ipse praeceps de curru delapsus, fugam arripuit, atque à muliere Iahel susceptus, & statim epoto. lacte obdormiens, desixo per tempora clauo, ab cadem caput consuitur, somnóque soporiferum lethum adiicitur. Vide librum Iudicum, capite tertio.
    BARAC frlius Abinoam, de tribu Nepthalim, praefectus fuit exercitui Deborae, sicuti supra dictum à me est. hic Dux fortissimus, decem hominum millibus tantùm assumptis, exercitum Sisarae, longè copiosiorem, imò bis decies ampliorem ad vnum confecit, ac deleuit. Verùm eminuerò, spes ac fiducia in Deum obfirmatissima, praecipua ac potiora erant arma & vires, quibus freti Debora & Barac, insolescentes hostes eneruarunt. Videto vt supra.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer