Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

51.

Figure
Type: drawing

    AMPHION Iouis & Antiopes filius, Thebis regnauit anno à mundo condito 2636. ante Christum natum 1326. hic tam insignis musicus extitit, vt testudinem à Mercurio accepisse dicatur: cuius etiam modulamine fingitur à Poëtis saxa ad extruendas Thebas illexisse, ac traxisse: quod sic interpretatur Eusebius in Chro. Fuerunt, inquit, duro corde, & ( vt ita dicam ) saxei quidam auditores. Cui concinit Horatius in arte Poëtica, dicens,
Syluestres homines Sacer interprésque deorum,

   & caetera. Ac paulò pòst sequitur:
Dictus & Amphion Thebanae conditor vrbis,
Saxa mouere sono testudinis, & prece blanda
Ducere quò vellet. fuit haec sapientia quondam
Publica priuatis, secernere sacra profanis
Concubitu prohibere vago, dare iura maritis:
Oppida moliri, leges incidere ligno.


   Hic, vieloquẽtiae, suasit rudibus ac sparsim degentibus, in vnum vt conuenirent, ciuitatémque muro cingerent: vel, vt interpreta tur Palephatus, lyrae beneficio Thebanum murum construxit.
    NIOBE filia Tantali, soror Pelopis, vxórque Amphionis fuit, cui elegantissimae formae filios septem ac filias totidem pepe rit: vnde se Latonae praetulit: quare indignata Dea hanc in saxum mutauit (vt fabulantur Poëtae) occisis prius ab Apolline omnibus suis liberis. Ouid. 6. lib. Metamorph. Diodor. lib. 5. Palephatus inde datum locum fabulae scribit, quòd supra natorum suorum sepulchrum suam ipsius lapideam imaginem Niobe collocarit, eámque se asserit ipse quoque Palephatus inspexisse imaginem.
d

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer