Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

49.

Figure
Type: drawing

    OTHONIEL filius Cenes, & frater Caleb minornatu, de tribu Iuda, iudicauit populum Israël anno mundi 2538. ante Christũ natum 1424. In eo fuit spiritus domini: egressúsq; est ad pugnam, & tradidit dominus in manus eius Chusam-rasathaim Regem Syriae, cui Israëlitae seruierant annis octo, & oppressit eum. Hic iudicauit Israëlẽ quadraginta annis, & mortuus est. Iudicum 3. Iose. antiq. lib. 5. cap. 7.
    AXA filia Caleb fuit, atque vxor Othoniel. Haec à viro praemonita petiit à patre agrum, ac obtinuit, Iudicum cap. 1.
    AOD , qui & Ehud, filius fuit Gera, filij Iemini. hic Israëlem iudicauit annos octuaginta à morte Othoniel: primus annotum huius principatus fuit 2578. à creato mũdo: & ante Christum natum 1384. Hic populum liberauit à tyrannide Eglon regis Moabitarum, cui seruierat annos decem & octo, propter legis transgressionem. Iudi. 3. Iose. lib. antiq. 5. cap. 8.
    SAMGAR , filius Anath, iudicauit populum post Aod annum vnum. hic percussit de Philisthiim sexcentos viros vomere, alij legunt stimulo boum. Iudicum 3.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer