Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

47.

Figure
Type: drawing

    PHOENIX , Agenoris filius, & Cadmi frater fuit. Ambo fratres de Thebis Aegyptiorũ in Syriam profecti, apud Tyrum & Sydonem regnauêrunt, anno mundi 2506. ante Christum natum 1456. à Phoenice itaque Phoenicia regio dicta. Hic Phoe nix Bithyniam condidit: Phoenicibus quasdam literas ad scribendum dedit. Vermiculum instituit, vnde fit color puniceus. De Phoenicibus Lucanus, lib. 3. sic ait:
Phoenices primi, famae si creditur, ausi
Mansuram rudibus vocem signare figuris.


   Euse. Chro. inspice.
    CADMVS frater Phoenicis, è Phoenicia in Graeciam literas numero sedecim intulisse fertur, quibus Palamedem Troiano bello adiecisse quatuor, totidémque post eum Simonidem Melicum. Hic quoque lapidicinas, auri metalla, & conflaturam reperisse dicitur. Plin. lib. 7. cap. 56. De Cadmo multa Poëtae fabulantur, praecipuè Ouid. lib. 3. & 4. Metamorphoseos.
    CORAX XVI . Sycioniorum rex hisce temporibus regnare occipit, nempe anno à mundo condito 2507. ante Chri stum natum 1455.
    ROMVS etiam apud Celtas regnat anno mũdi 2515. ante Christi natiuitatem 1447. Circa haec quoque tempora Delphicum Apollinis templũ Phlegyas incẽdit, ob filiam ab Apolline (vt ferunt) compressam.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer