Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

45.

Figure
Type: drawing

    ELEASAR Aaronis filius, mortuo patre, summus Sacerdos creatur: anno à mundo condito 2491. ante Christum natum 1471. Iste & Iosue terram Chanaan obtinuerunt, quam vocarunt Iudaeam. Haec in duodecim tribus filiorum Israël diuisa est, quarum nomina sunt, Tribus Ruben, Simeon, Leui, Iuda, Issachar, Zabulon, Gad, Aser, Beniamin, Dan, Nephthalim, Manasses. Obiit Eleasar eodem quo Iosue anno. Vide Exo. 6. cap. item Iosue 24. cap.
    IOSVE , secundus populi Israëlitici dux, anno mundi 2493. ante Christum natum 1469. filios Israël per Iordanem, iuxta praeceptum Domini, in terram duxit promissam: Ior. danem fluuium, vt Moyses mare rubrum, sine vllo periculo, ver bo Dei fretus, pertransiit: obsidione vrbem Iericho cepit, & incendit, attamen Raab cum suis seruauit, minimè ingratus: nam haec nuntios exploratores receptos, celarat: vrbem quoque Hai succendit Iosue ac Regem suspendit. Dum pro Gabaonitis bellum gerit, sistitur Sol, & prolongatur dies: quinque Reges suspenduntur. In summa 31. reges vicit, victoríq; suo populo Chananaeorum terram partitus est. Hic pius, bello & pace clarus, rexit populum annos 28. Obiit diem anno aetatis 110. post eum seniores rexerunt populum annos 17. quibus Othoniel successit. Videto lib. Iosue ab initio ad finem. item Iosep. lib. Anti. 5. cap. 1. 2. 3. 4.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer