Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

44.

Figure
Type: drawing

    MOYSES primus Hebraeorum dux fuit, anno mundi 2453. ante Christum natum 1509. quo anno filij Israël ab Aegyptiaca liberati sunt seruitute: ac post annum vnum atque alterum, Aaron summus creatur Sacerdos, & consecratur. Hic Moyses inter Hebraeos, Deo atque hominibus charissimus extitit: erat siquidem naturâ mitis ac candidus. Inter Prophetas summum se historiographum praestitit. Hic decem legis praecepta, digito Dei in duabus lapideis tabulis scripta, in monte Sina sibi tradita, populum Israëliticum docuit, & caeremonias ac ritus veteris legis. Obiit anno aetatis 120. Israël rexit 40. annis, quos per mare rubrum in desertum duxit: huic successit Iosue. Vide Exo. Leui. Nume. Deute. nam omnibus ferè cap. de moyse tractant.
    AARON Moysis frater, inter Hebraeos praestans ac disertus extitit, summúsque sacerdos in populo Dei. ad hunc spectabant primitiae & decimae à filiis Israël Deo oblatae. Cum summum sacerdotium gessisset annos 37. obiit, anno aetatis 123. Hoc semel orante pro populo, cessauit plaga incendij coelitus missi. Videto Nume. 16. cap. item Iosep. lib.antiq. 4. cap. 5. & secundum, diu desideratum ac recèns excusum Iosephum, cap. 3.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer