Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

42.

Figure
Type: drawing

    PROMETHEVS , Iapeti atque Asiae filius, propterea fertur de luto formasse homines, quia optimus sapientiae doctor fuisse perhibetur, vt sentit Augustinus. Huic inuentionem ferrei anuli tribuebat antiquitas, vinculúmque id, non gestamen intelligi volebat. Lactantius re vera primum omniũ simulachrum hominis formasse de pingui & molli luto Prometheum scribit, ab eóque natam primò artem, statuas, & simulachra singendi. Hicignem Ioui dicitur furatus, quôd ex ferro, & silice ignem extundere docuerit, seruaréque in ferula. Videto Augustinũ de ciuita. Dei lib. 18. cap. 8.Lactan. lib. 2. cap. 11.Pli. lib. 13. cap. 1.
    ATLAS , Promethei frater, primus Sphaeram Astrologiámque inuenisse dicitur. inde locus fabulae datus, quòd coelum humeris fulciret. Vergil. 6. Aeneidos,
-- Vbi coelifer Atlas
Axem humero torquet, stellis ardentibus aptum.


   Vide Plin. lib. 2. cap. 6. & lib. 7. cap. 56.
    ALTADAS XII . Assyriorum rex, horum temporibus extitit, vt ait Cassiodorus. Hic regnare coepit anno mundi 2263. ante Christum natum 1699. Huius institutum fuit vt diuitiis & gloria, aliena stultitia & miseria à maioribus suis partis, quoad viueret, frueretur. Vide Bero. lib. 5. Huius aetate Galates apud Celtas, & Vandalus apud Thuyscones regnauit.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer