41.
IOSEPH
filius Iacob ex Rachel, odiosus erat fratribus, quòd patri esset charissimus: quare ipsi eum in cisternam coniecerunt. At verò consilio fratris sui Iudae, Ismaëlitis venundatur: ipsi quoque eunucho Pharaonis, Phutiphari, magistro militum, venundant. Post aliquantum temporis falsò accusatus stupri à domina sua, in carcerem detruditur: cùm haec illum, non ille hanc concupisset, ac pressisset. In carcere dum agit, pincernę, pistorísque Pharaonis somnia interpretatur. Post haec è carcere educitur, vt ipsius etiam Pharaonis somnia exponat: qui constituit eum super vniuersam terram Aegypti: vertítque nomen eius, & vocauit eum Saluatorem mundi: anno aetatis suae 30. anno à mundo condito 2230. ante Christum natum 1732. obiit tandem annos natus 110. Vide Genes. 37. cap. & inde ad calcem vsque. item Iose. lib.antiq. 2.à cap. 2. ad 9.
ASENETH
filia Phutipharis sacerdotis Heliopoleos, fuit vxor ipsius Ioseph, quae peperit illi Manassen & Ephraim. Hosadoptauit Iacob, benedixitque eis antequam moreretur. Vide Gene. 41. & 48. capita.