Volltext: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

40.

Figure
Type: drawing

    IACOB filius Isaac, fugiens fratrem in Haran, ab auunculo Laban benignè ac hilariter exceptus est. cúmque mensem vnum apud eum commoratus esset, conuenit inter illos vt pro Rachel in vxorem habenda, seruiret Iacob ipsi Laban, patri Rachelis, septem annos: quibus exactis, Lia pro Rachele supposita est: dolúsque consuetudine excusatus: nempe non licêre vt minor natu praenubat. Seruiit itaque Iacob pro Rachele alios iterum septem annos. Sícque ambas sorores in vxores habuit: ex his ambabus, at que ex duabus ancillis, filios duodecim sustulit, ac filiam vnam. Natus est ei Ioseph ex Rachel, anno mundi 2200. ante Christum natum 1762. obiit diem annos natus 147. in Aegypto, vbi erat Ioseph, qui patrem accersiuerat durante sterilitate septem annorum. inde asportatus in Hebron, cum patribus sepultus est. Gene. 29. cap. & inde vsque ad calcem. Iosephus lib. 1. cap. 27.
    LIA fuit vxor Iacob, cuius filij fuere Ruben, Simeon, Leui, Iuda, Issachar, Zabulon, & Dina faemella. Zelpha ancilla Liae, peperit ipsi Iacob Gad, & Aser. Gene. 29. & 30.
    RACHEL quoque vxor Iacob fuit: huius filij fuêre Ioseph & Beniamin, in cuius partu periit. Genes. 29. 30. & 35. cap. Balam ancilla Rachel, peperit item ipsi Iacob, Dan, & Nephthalim.
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer