Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

38.

Figure
Type: drawing

    AGAR cùm grauida esset, spreuit dominam suam Saram: quamobrem eam Sara asperrimè coarguit & afflixit, cùm habuis set ius in illam à viro suo: quare Agar fugam arripuit: ab Angelo autem commonefacta, ad dominam rediit, & peperit Ismaël.
    ISMAEL , filius Abraham ex Agar, natus est anno mundi 2036. ante Christum natum 1926. Hic in desertis locis habi tauit, quando iuuenis vnà cum matre ab Abraham dimissus est: factúsque est sagittarius: dedit illi mater vxorem de terra Aegypti, ex qua liberos duodecim sustulit, vnumquemque principem tribus suae. Obiit Ismaël, anno aetatis 137. Vide Genes. 16. & 25. cap. item Ioseph. lib. Antiq. 1. cap. 18. & 21.
   Anno duodecimo à natiuitate Ismaël, Sodoma, Gomorrha, Adama, & Seboim, ciuitates, propter peccata incolentium, funditus euersae sunt cum incolis, igne & sulphure diuinitus immisso. Solus Lot cum duabus filiabus euasit, diuina clementia vt discederet praemonitus: cuius vxor in statuam salis versa est, anno mundi 2048. ante Christum natum 1914. posthaec anno vno atque altero, natus est Isaac. Vide Gene. cap. 19. Iosephum, lib. 1. cap. 19.
   Circa haec tempora Arius, sextus Assyriorum rex, collecto exercitu post patris Niniae obitum, Bactrianos ac omnes Caspios subiecit. Bero. lib. 5.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer