Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

30.

Figure
Type: drawing

    NINVS , Beli filius, tertius Babyloniorum Rex fuit, anno mundi 1906. ante Christum natum 2056. Regnauit hic 52. annos, omnibus viribus suis sumptis, omnibus bellum inferens, nulli parcẽs, propter summam regnandi cupiditatem. Primus Babylonicum regnum propagauit, statuam in honorem patris Beli erexit, ad quam qui confugerent, omni crimine absoluerentur. Huius exemplo adducti multi, statuas in memoriam patrum erexêre. Inde idololatria initiũ coepit: inde nomina haec, Bel, Baal, Bel-phegor, & Bel-zebub. Videto Hierony. to. 6. super Hoseam cap. 2. & Bero. lib. 5.
    ZOROASTES , vt multi autumãt, erat is ipse filius Noë nomine Cham. Fuit hic primus Bactrianorũ Rex, primus item artis magicae inuentor, atque septem artium liberalium, & cursus coeli ac stellarum. Sunt qui memoriae prodiderint eum simul ac natus est risisse: quod nequaquam fertur bonum omen: cùm nascentes vulgò vagiant. Fuit itaque à Nino victus: fuit quoque ipse Ninus sagitta ictus, quo vulnere periit, haeredem filium relinquens, nomine Niniam. Ninus ciuitatem Niniuen aedificauit, trium dierum circuitum habentem, quam Cyrus Assyriorum Rex euertit. August. lib. de ciuita. Dei 21. cap. 14. Euse. Plin. lib. 30. cap. 7.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer