Volltext: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

28.

Figure
Type: drawing

    NEMROD Saturnus, filius Chus, filij Cham, filij Noë, coepit esse potens in terra. Fuit autem principiũ regni eius Babylon, Arach, Achad & Chalanne, in terra Sennaar, anno mundi 1788. ante Christum 2174. nempe ipso eodem anno quo genitus est Reu. Hoc regnante facta est linguarum confusio in aedificatione turris Babel. Iosephus lib. Anti. 1. cap. 9. citat haec verba Sibyllae: Cum omnes homines vnius vocis existerent, quidam turrim aedificauêrunt excelsam, tanquam ascensuri per eam in coelum: Dij verò immittentes ventos, euertêrunt turrim, & vocem propriam vnicuique partiti sunt: propterea Babyloniam vo cari contigit ciuitatem, hoc est confusionem. Vide Gene. cap. 10. & 11. & Berosum lib. 4. & 5.
    BELVS Iuppiter, quum pater suus Nemrod imperitasset 56. annos, regnauit ipse filius, anno mũdi 1844. ante Christũ natũ 2118. Hic designata fundamenta Babyloniae, oppidi magis quàm vrbis similitudine, erexit. pace fruebatur vsq; circa finem imperij sui. Berosum consule lib. 5. vt supra.
    COMERVS Gallus more Scythico, vnde venerat, docuit suos Italos vrbem curribus componere. Vide Bero. lib. 5. Iusti. lib. j. Diod. Si. lib. 3. & Anni. Viterben.
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer