Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

190.

Figure
Type: drawing

    TAVRVS Caesaris Augusti praefectus, totã penè Siciliam ferro perterritam, in fidem recepit. 44. legiones sub vnius tune imperio Augusti erant: milites multitudine ferociores, quosdam pro ambiendis agris tumultus excitauerunt, sed Caesar animo ingẽs, 20000. militum exautorauit, 30000. seruorum dominis restituit, 6000. quotum domini non extabant, in crucem egit. Vide Suet. in Augusto. Id factum est circa annum mundi 3932. ante Christum natum 30. Caeterùm de ratione legionum Romanarum Consule Vegetium, & Budaeum de Asse, li. 3.
    QVINTILIVS Varus nobilis Romanus fuit, qui Dux expeditionis Germanicae (praefecerat siquidem illum tribus legionibus Augustus) ab Arminio dolo circunuentus, cum suis legionibus est interfectus: qua clade penè exitiali, vsqueadeò consternatum ferunt Augustum, vt per continuos menses, barba, ca pillóq; summisso, caput interdum foribus illideret, vociferans, Quintili Vare, legiones redde: diémque cladis quotannis moestũ habuerit, ac lugubrẽ. Is Varus fuit Vergilij amicus, cuius meminit Ecloga 6. & 9. honorificè, his, atque aliis versibus:
Vare tuum nomen ( superet modò Mantua nobis:
Mantua, vae miserae, nimium vicina Cremonae
)
Cantantes sublime ferent ad sydera cygni.

   Caesus est cum suis legionibus Varus à Germanis anno mundi 3972. decem annis post Christum natum. Sueto. in August.
Hactenus huius operis pars prior: sequetur subinde posterior.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer