Full text: Rouillé, Guillaume: PRIMA PARS PROMPTVARII ICONVM INSIGNIORVM A' SECVLO hominum, subiectis eorum vitis, per compendium ex probatissimis autoribus desumptis

189.

Figure
Type: drawing

    C. MARCELLVS , Octauiae, sororis Augusti vir, ex ea Marcellum suscepit, qui ab Augusto adoptatus est, anno 16. aetatis, incidítque in valetudinem, ac 18. obiit, cum aedilitatẽ gereret. huic, tan tum pueritiam egresso (vt inquit Suet.) Augustus Iuliam suam filiam ex Scribonia nuptui dedit, deinde, vt is obiit, Marco Agrippae. Huius adolescentis generosam indolem describit Ver gilius 6. Aeneidos, deflens immaturum eius obitum aliquot versi bus, quos recitauit coram Augusto & Octauia: sed vbi tãdem ad nomen Marcelli ventũ est, perculsa dolore filij demortui mater, decidit, quasi intermortua, silentióq; imperato, iussit pro singulis versibus dena sestertia numerari, quae valent ducentos aureos. in summa 5000. aureorum pro 18. versibus reportauit, qui sic incipiunt apud Verg. li. 6. Aene. ad calcem:
Atque hic Aeneas ( vnà namque ire videbat
Egregium forma iuuenem, & fulgentibus armis
) &c.

   Multũ sanè abest vt tam officiosos ac munificos se hodie in Musas praestent principes viri, quàm se erga Verg. pręstitit Octauia, quae etiam in filij memoriam ac decus, bibliothecam extruxit: Au gustus verò theatrũ huius Marcelli nomine inscripsit. Vide Sue. in Aug. & Plut. in M. Cl. Marcello, de quo diximus supra pa. 138. cuius progenies ad hunc C. Marcellum propagatur.
    OCTAVIA Augusti soror, non ex eadẽ matre (haec enim ex Ancharia, ille ex Tatia natus est) forma, moribus, ingenio prę stans, nupsit Antonio (mortuo C. Marcello priore marito) quam susceptis etiam ille ex ea liberis, dimisit, superinducta Cleopatra, Vide Plutar. in Anto.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer