188.
M. ANTONIVS
Consul, partiũ Caesaris, ciuilibus bellis opprimere Caesaris intersectores, quibus Senatus fauebat, conabatur: turbata hic rep. multáq; scelera cõmittens, à Senatu hostis iudicatus est. missi sunt aduersus eum Coss. Pansa & Hircius, & Augustus 18. annorum: vincitur, sed Lepido operã dante, cum Augusto pacem facit: diuiditur respub. Antonius Asiam, Põtum, oriẽtem sortitur: deinde repudiata sorore Augusti, Cleopatram vxorem ducit, ex qua suscipit vnico partu Solem & Lunam: (sic enim vocauit gemellos, marem & femellam.) contra Persas pugnat, vincit. Cleopatra itaq; muliebri cupiditate optans Romae quoq; regnare, Antonium ad suscipiendum bellum ciuile cogit: vincitur ab Augusto nauali pugna, apud Actium, in Epiro: fugit in Aegyptum, seipsum interimit. Cleopatra aspidem admittit, cuius veneno extinguitur, anno mundi 3934. ante Christum natum 28. Vide Eutr. li. 7. Suet. in Octa.
CLEOPATRA
Aegypti regina, non vsqueadeo elegãti forma praestitit: verùm moribus suauiss. ac facundia, forma adiuta, omnes in admirationẽ trahebat. lingua sua velut instrumento plurium chordarum, apud quasuis gentes promptè vtebatur: pau cis nationibus per interpretem loquebatur. Haec anno mundi 3923. ante Christum natũ 39. ad Antonium incredibili pompa per Cydnum amnem nauigauit: erat enim aurea puppis, vela purpurea pandebantur, remi argentei ad fistulae tibiaeq́ue modos agitabantur: ipsa regina sub tentorio aurato requiescẽs, ad simili tudinem Veneris ornata erat: pueri vtrinq; collocati pictis Cupi dinibus persimiles: puellae insignes, Nereidum & Gratiarum sto lis, gubernaculis incumbebant, rudentibus annitebãtur: ancillae ornatiss. omnes ripas fluuij complebant vaporibus. Plu. in Anto.